Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 99

Precedente Successiva

Caput XXVIII.
Respondetur Pythagoricis, alijsque opinantibus
de Anima humana.

~ Revertentes ad opinantes respondemus mentem primam
operari omnia, sed in rebus nobilioribus nobiliores effectus,
eiusque assistentiam recte novit Virgilius .
~ Ponentibus animam mundi, dico, singulas res naturales
propriis actionibus sufficere: Cum omnis natura sit ars divina;
et tanquam Dei instrumentum potest omnia operari praestantissime
absque mundi anima. At num haec existat anima in mundo, sicut in
homine superior Anima quoque inest, in Metaph. disputatum est.
Deinde ad Pythagoram , inquam, non esse animam hominis existimandam
aequalem brutorum animabus, ut paulo ante rationes multae declararunt;
et cum deceret hospitium hominis commodius ac excellentius
fabricatum esse quam brutorum, ideoque in illo liberius, et
commodius animam suam divinitatem ostendere quam in his; quam
ob rem Vesalius quoque admiratur, quod in Anatomia hominis non
reperiat ipse membrum, quod non sit et in brutis: et in cerebro cellas
easdem, quas in Gallinis invenit. Unde idem habitator esse utriusque
videtur. Ego inquam, animam hominis non esse omnibus corporibus
commensurabilem; sicut nec Melodia in ligone sed in cithara fit. Nam
pulices, pediculi, echini, ostrea, spongiae penitus differunt a nobis, nec
posset eadem anima nos vivificare et illos: Nec anima Elephanti in
pulicis corpore hospitari, quamvis incorporea instrumenta animae
humanae superioris ordinis artificem monstrant, sicuti Astrolabium,
supra rastri operatorem, ostendit suum opificem. Nec ex Astrolabio in
rastrum migrat Astronomia. Sique in bestias migrant animae, in plantas
quoque migrent est opus, quae animalia sunt immobilia, sicut demonstrabimus:
Et Pythagoras non secus ac nos illis tribuit sensum,
quod valde absurdum apparet.
~ Hoc tamen concederet Ovidius qui transformat homines in plantas,
et tandem in saxa migratio concedenda foret, quoniam et haec sentiunt;
Hanc etiam Ovidius concedit, sed in poenam purgatoriam.
Divus Gregorius intra glacies et saxa et balnea eas reperit; et corpus,
sed non anima uxoris Loth versum est in sal: sed haec sunt iudicia
Dei , nec ab homine percipi potest, qua ratione haec fiant. Dicta
quoque Pythagorae religionem continent quandam, sed certitudinem

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche